Actus Apostolorum*

Caput 2: 19

et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi
(* Traductions européennes)

Glose

Et dabo.Mystice prodigia in coelo, labores sunt in Ecclesia. Signa, super terram. Vindictae, in terrenos. Sanguis, in martyrio. Ignis, Evangelii vel Spiritus sancti. Vapor fumi, animae vel cordis compunctio.Prodigia in coelo.Etenim Christo nascente, novum sidus apparuit; eo ascendente crucem, sol obscuratus est et coelum tenebris obductum.Sanguinem.Non solum vulneris, sed etiam sudoris, quando in oratione factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis, quod inter signa Deitatis ponitur, quia in humana natura non invenitur. Ergo significat orbem universum sanguine Christi abluendum, ut sicut tabernaculum sanguine victimarum fuerat consecratum, ita populus fidelis sanguine ejusdem dedicaretur: et ut non solum Hierosolymis locus esset orationis, sed in omni loco dominationis ejus levarent manus electi per orationes ad Dominum.Vaporem fumi.Compunctionis et fletuum, scilicet vaporem. Quia sicut fumus ab igne, ita compunctio a Spiritu sancti ardore.Sol convertetur,etc. Hoc in passione Christi partim factum partim ante judicii diem creditur venturum. Tunc enim sol obscuratus est, sed luna in sanguinem versa hominibus apparere non potuit: quia tunc (utpote in Pascha) quintadecima exsistens, interdiu fuerat visibus humanis objectu terrae occultata.